Statutes of the Synod of Salzburg

Statuta Salisburgensia · AD 800 · Salzburg

Canon 1

Ut per omnes dioceses legalia baptisteria constituantur et sacra fons ibidem honorifice aedificetur.

Canon 2

Ut infra quadragesimam singulis ebdomadibus ternas faciant laetanias, id est II. feria, IIII. feria, VI. feria.

Canon 3

Ut omnis populus honorifice cum omni supplicationis devotione humiliter et cum reverentia absque pretiosarum vestium ornatu vel etiam inlecebroso cantico et lusu saeculari cum laetaniis procedant et discant Kyrieleyson clamare, ut non tam rustice ut nunc usque, sed melius discant.

Canon 4

Ut Deo opitulante eiusque consilio gubernante perpendamus, quid de his agendum sit, quos ad sacrum ministerium ordinare cupimus, quod iudicio examinentur, si promoveri digni sint.

Canon 5

Ut hi, qui ad sacrum ministerium ordinati sunt presbiteri, nullatenus praetermittere audeant indesinenter missarum sollemnia celebrare, nisi certis ex causis, quae nostra sunt definire, pro quibus abstinere magis oportet usque ad tempus.

Canon 6

Ut episcopi, abbates, presbiteri res sanctae ecclesiae sibi commissas inter parentes et proximos suos non amplius, quam canonica sancit licentia, dividant, ut a cetera plebe vel his, qui res suas ibidem offerunt, murmur vel detractio auferatur.

Canon 7

Ut admoneantur archipresbiteri, qui perquirere ac perscrutari ceteros presbiteros solent, diligenter considerare semetipsos et ceteros, quibus praesunt, minime neglegant, sed solerter recogitent se ad hoc constitutos, ut in ipsis episcopi sui partiantur onera sua.

Canon 8

Diaconi sobriae, castae atque cum pudicitia vivant, ebrietatem nullatenus sequantur, sed quasi ministri Dei humilitatis in se semper exempla demonstrent.

Canon 9

Ut monachi in monasterio, qui vicibus ordinantur praepositi, decani, portarii, cellerarii, ceterique ministri non audeant sibi aliqua peculiaria usurpare nec colligere, quod anathema esse novimus.

Canon 10

Ut missa sanctae Dei genetricis Mariae quater in anno sollemniter celebretur, id est purificatio IIII. Non. Febr. et conceptio, quod est VIII. Kalendarum Aprilium et assumptio, quod est XVIII. Kal. Septembris et nativitas, quod est VI. Id. Septemb.

Note Nativity of Mary, Saint: Printed as Riesbach c. 10 (on usury); probably the Salzburg synod of 800, c. 10, on the Marian feasts.

Canon 11

Ut feria IIII. ante initium quadragesime, quam Romani caput ieiunii nuncupant, sollemniter celebretur cum laetania et missa post horam nonam.

Canon 12

Ut, si vobis videtur usum Romanum habere velle, fer. IIII. ante cenam Domini orationes, quae scriptae sunt ad fer. VI. Parasceue, ab episcopis vel presbiteris hora tertia diei supradictae, fer. IIII., dicantur in eclesia cum genuflexione nisi tantum pro Iudaeis; similiter et in Parasceue hora nona, ut Romani faciunt, sicut in missale habetur, orationem ad collectam secundum Romanam consuetudinem faciamus.

Canon 13

Ut nullus de nobilibus neque abbas neque presbiter tonderi audeat, antequam in praesentia episcopi examinetur eius causa, ad cuius diocesim pertinet. Et si aliquas res vel ad monasterium vel ad eclesiam tradiderit, ubi tonsuratus est, ibi sub canonica vel regulari maneat vita. Si autem postea in propria sua residere vult, faciat hostem ut ceteri laici.

Canon 14

Notetur abbatibus, ut nullus de fratribus in monasterio plus ametur quam alius, nisi qui in bonis actibus melior invenitur, ut murmur auferatur a ceteris; et ut nullatenus alicui consentiat aliquid peculiaris colligere vel habere. Et ut omnino lis et contentio diligentissime tollatur in monasterio; et quisquis in eo litem commoverit tali disciplina corripiatur, ut ceteri metum habeant talia perpetrandi.

Canon 15

Si altercatio orta fuerit inter virum et feminam de coniugali copulatione, ut inter se negent de carnali commixtione, decrevit sancta synodus, ut, si vir negaverit eam fecisse ad uxorem, ut stet cum illa ad iudicium crucis aut, si ipse noluerit, inquirat aliam feminam, quae cum illa stet; et si vir eandem copulationem dicit super eam et illa negaverit, tunc ipsa femina purget se secundum legem.

Canon 16

Convenit igitur in sancta synodo, ut, quando quis Deo iubente de hoc saeculo migraverit, sive episcopus sive abbas seu monachus sive presbiter seu sanctimonialis femina, de ipso loco vel monasterio dirigantur litterae ad singulas domos episcopales. Et ipse episcopus in diocesi sua habeat commendatum, qui ipsas litteras suscipiat, et ceteris abbatibus vel abbatissis necnon et omnibus presbiteris pro ipsa anima orandum litteris suis notum faciat nomen et tempus.

MGH Conc. II/1 (Werminghoff), MGH, Concilia II: Concilia aevi Karolini I, pars 1, ed. A. Werminghoff (Hannover-Leipzig 1906), Internet Archive OCR

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.