Statuta Ecclesiae antiqua (so-called Fourth Council of Carthage)

Statuta Ecclesiae antiqua (Concilium Carthaginense IV) · c. 475 (southern Gaul; transmitted as a Council of Carthage of 398) · Southern Gaul (attributed to Carthage)

Canon 1 — Quales debeant ordinari episcopi.

Qui episcopus ordinandus est antea examinetur; igitur si natura prudens est, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper suis negotiis, si hominibus affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus, et ante omnia si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum esse confirmans, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et coomnipotentem praedicans, si singulam quamque in Trinitate personam plenum Deum et totas tres personas unum Deum, si incarnationem divinam non in Patre neque in Spiritu sancto factam, sed in Filio tantum credat, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius ipse fieret in homine hominis matris filius, Deus verus ex Patre et homo verus ex matre, carnem ex matris visceribus habens et animam humanam rationalem simul in eo, ut utriusque naturae id est homo et Deus, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Dominus, creaturarum omnium quae sunt et auctor et dominus, et creator cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum, qui passus sit vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae resumptione, in qua veniet judicare vivos et mortuos. Quaerendum etiam ab eo, si Novi et Veteris Testamenti, id est, legis et prophetarum et apostolorum unum eumdemque credat auctorem et Deum, si diabolus non per conditionem sed per arbitrium factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo, si credat hujus quam gestamus et non alterius carnis resurrectionem, si credat judicium futurum et recepturos singulos pro his quae in hac carne gesserunt vel poenas vel praemia, si nuptias non improbet, si secunda matrimonia non damnet, si carnium perceptionem non culpet, si poenitentibus reconciliatis communicet, si in baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum quam illa quae voluntarie admissa sunt, dimittantur, si extra Ecclesiam catholicam nullus salvetur. Cum in his omnibus examinatus inventus fuerit plene instructus, tunc consensu clericorum et laicorum ex conventu totius provinciae episcoporum, maximeque metropolitani vel auctoritate vel praesentia ordinetur episcopus, suscepto in nomine Christi episcopatu, non suae dilectioni nec suis moribus, sed his Patrum definitionibus adquiescens; in cujus ordinatione etiam aetas requiratur quam sancti Patres exemplo Salvatoris in praelegendis episcopis constituerunt. Dehinc disponitur qualiter ecclesiastica officia ordinentur.

Canon 2 — Qualiter consecrentur episcopi.

Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant Evangeliorum Codicem super caput et cervicem ejus, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui episcopi omnes qui adsunt manibus suis caput ejus tangant.

Canon 3 — Qualiter presbyteri ordinentur.

Presbyter cum ordinatur, episcopo eum benedicente et manum super ejus caput tenente, etiam omnes presbyteri qui praesentes sunt manus suas juxta manum episcopi super caput illius teneant.

Canon 4 — Quemadmodum diaconi constituantur.

Diaconus cum ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit manum super caput illius ponat, quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur.

Canon 5 — Quemadmodum subdiaconi constituantur.

Subdiaconus cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat vacuam et calicem vacuum, de manu vero archidiaconi accipiat orciolum cum aqua et aquamanile et manutergium.

Canon 6 — Quemadmodum acolythi fiant.

Acolythus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur qualiter se in officio suo agere debeat, sed ab archidiacono accipiat cereoferarium cum cereis, ut sciat se ad accendenda Ecclesiae luminaria mancipari; accipiat et orciolum vacuum ad suggerendum vinum in eucharistiam sanguinis Christi.

Canon 7 — Qualiter exorcistae fiant.

Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: Accipe et commenda, et habeto potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatum, sive catechumenum.

Canon 8 — Qualiter lectores fiant.

Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus ad plebem indicans ejus fidem ac vitam atque ingenium; post haec spectante plebe tradat ei Codicem de quo lecturus est dicens ad eum: Accipe et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum eis qui verbum Dei ministraverunt.

Canon 9 — Qualiter ostiarii.

Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradet ei episcopus claves ecclesiae de altario dicens: Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quae istis clavibus recluduntur.

Canon 10 — Qualiter psalmistae.

Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi sola jussione presbyteri officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: Vide quod ore cantas corde credas, ut quod corde credis operibus probes.

Canon 11 — Qualiter virgo sanctimonialis.

Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem suo episcopo offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est, professioni et sanctimoniae aptis.

Canon 12 — Quales viduae vel sanctimoniales ad baptismi ministerium ordinentur.

Viduae vel sanctimoniales quae ad ministerium baptizandarum mulierum eliguntur, instructae sint ad officium, ut possint aperto et sano sermone docere imperitas et rusticas mulieres tempore quo baptizandae sunt, qualiter baptizatori ad interrogata respondeant, et qualiter accepto baptismate vivant.

Canon 13 — Qualiter sponsi benedicantur.

Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis vel a paranymphis offerantur, qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant.

Canon 14 — De cellula sacerdotis.

Ut episcopus non longe ab ecclesia hospitiolum habeat.

Canon 15 — De victu et habitu sacerdotis.

Ut episcopus vilem supellectilem et mensam ac victum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et vitae meritis quaerat.

Canon 16 — Ut episcopus libros Gentilium non legat.

Ut episcopi libros Gentilium non legant, haereticorum autem pro necessitate et tempore.

Canon 17 — Ut episcopus indigentium curam per se non habeat.

Ut episcopus gubernationem viduarum et pupillorum aut peregrinorum non per se ipsum, sed per archipresbyterum vel archidiaconum agat.

Canon 18 — Ut episcopus per testamentum tuitionem non impendat.

Ut episcopus tuitionem testamentorum non suscipiat.

Canon 19 — Ut episcopus pro rebus saecularibus non litiget.

Ut episcopus nec provocatus pro rebus transitoriis litiget.

Canon 20 — Ut episcopus tantum spiritualibus debeat esse intentus.

Ut episcopus nullam rei familiaris curam ad se revocet, sed ut lectioni et orationi et verbi Dei praedicationi tantummodo vacet.

Canon 21 — Ut episcopus aegrotans pro se legatum ad synodum mittat.

Ut episcopus ad synodum ire satis gravi necessitate inhibeatur, sic tamen ut in persona sua legatum mittat, suscepturus salva fidei veritate quidquid synodus statuerit.

Canon 22 — Ut episcopus sine testimonio clericorum et plebis clericos non instituat.

Ut episcopus absque consilio presbyterorum suorum clericos non ordinet, ita ut civium conniventiam et testimonium quaerat.

Canon 23 — Ut episcopus causas clericis praesentibus audiat.

Ut episcopus nullius causam audiat absque praesentia clericorum suorum, alioquin irrita erit sententia episcopi nisi clericorum suorum praesentia confirmetur.

Canon 24 — Ut episcopus quando verbum facit, nullus discedat.

Sacerdote verbum in ecclesia faciente, qui egressus de auditorio fuerit excommunicetur.

Canon 25 — De discordantibus episcopis.

Dissidentes episcopos si non timor Dei, synodus reconciliet.

Canon 26 — Ut episcopus dissidentes concordare compellat.

Studendum episcopo, ut dissidentes fratres sive clericos sive laicos ad pacem magis quam ad judicium cohortetur.

Canon 27 — De episcopo vel clerico in alium locum transferendo.

Ut episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambitionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus; sane si id utilitas Ecclesiae faciendum poposcerit, decreto pro eo clericorum et laicorum episcopis porrecto, per sententiam synodi transferatur, nihilominus alio in loco ejus episcopo subrogato; inferioris vero gradus sacerdotes vel alii clerici concessione suorum episcoporum possunt ad alias ecclesias transmigrare.

Canon 28 — De damnatione episcoporum a synodo retractanda.

Irritam esse injustam episcoporum damnationem; idcirco a synodo retractandam.

Canon 29 — De episcopo qui alicui crimen objecerit.

Episcopus si clerico vel laico crimen infigerit, deducatur ad probationem in synodo.

Canon 30 — Quod irrita sit episcoporum sententia in absentem.

Caveant judices Ecclesiae ne absente eo cujus causa ventilatur sententiam proferant, quia irrita erit, imo et causam in synodo pro facto dabunt.

Canon 31 — Qualiter ab episcopo res Ecclesiae habeantur.

Ut episcopus rebus Ecclesiae tanquam commendatis non tanquam propriis utatur.

Canon 32 — De irritis distractionibus episcoporum.

Irrita erit episcoporum donatio vel venditio vel commutatio rei ecclesiasticae absque conniventia et subscriptione clericorum.

Canon 33 — De episcopis atque presbyteris, ut in ordine suo recipiantur.

Episcopi vel presbyteri, si causa visitandae ecclesiae alterius episcopi ad ecclesiam veniant, in gradu suo suscipiantur, et tam ad verbum faciendum quam ad oblationem consecrandam invitentur.

Canon 34 — De privato consessu presbyteri cum episcopo.

Ut episcopus quolibet loco sedens stare presbyterum non patiatur.

Canon 35 — De consessu presbyteri cum episcopo in ecclesia.

Ut episcopus in ecclesiae consessu presbyterorum sublimior sedeat; intra domum vero collegam se presbyterorum esse cognoscat.

Canon 36 — Ut presbyteri parochitani aut per se aut per sacristas suos accipiant chrisma.

Presbyteri qui per dioeceses ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suis, nec per juniorem clericum, sed aut per se ipsos aut per illum qui sacrarium tenet, ante paschae solemnitatem chrisma petant.

Canon 37 — De obedientia diaconorum erga presbyteros.

Diaconus ita se presbyteri ut episcopi ministrum esse cognoscat.

Canon 38 — Ut diaconus eucharistiam presbyteri jussu ministret.

Ut diaconus praesente presbytero eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, jussus eroget.

Canon 39 — Ut diaconus jubente presbytero sedeat.

Ut diaconus quolibet loco jubente presbytero sedeat.

Canon 40 — Ut diaconus coram presbytero interrogatus respondeat.

Ut diaconus in conventu presbyterorum interrogatus loquatur.

Canon 41 — Ut diaconus tempore tantum officii albam induat.

Ut diaconus tempore tantum oblationis et lectionis alba utatur.

Canon 42 — De clericis qui pro fide tentati sunt.

Clericum inter tentationes officio suo incubantem gradibus sublimandum.

Canon 43 — De his qui pro fide persecutiones ab infidelibus passi sunt.

Christianum catholicum qui pro catholica fide tribulationes patitur omni honore a sacerdotibus honorandum: etiam et quotidianus victus ei ministretur.

Canon 44 — De tonsura clericorum.

Clericus nec comam nutriat, nec barbam radat.

Canon 45 — De habitu clericorum.

Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et ideo nec vestibus nec calceamentis decorem quaerat.

Canon 46 — De continentia clericorum.

Clericus cum extraneis mulieribus non habitet.

Canon 47 — De incessu clericorum.

Clericus per plateas et andronas nisi certa et maxima officii sui necessitate non ambulet.

Canon 48 — De clericis qui extra necessitatem ad nundinas vadunt.

Clericus, qui non pro emendo aliquid in nundinis vel in foro deambulat, ab officio suo degradetur.

Canon 49 — De vigiliis clericorum.

Clericus, qui absque corpusculi sui inaequalitate vigiliis deest, stipendio privatus excommunicetur.

Canon 50 — De clericis ab officio declinantibus.

Clericum inter tentationes ab officio declinantem vel negligentius agentem ab ipso officio removendum.

Canon 51 — De clerici artificio.

Clericus, quamlibet verbo Dei eruditus, artificio victum quaerat.

Canon 52 — De clerici vestimento et victu.

Clericus victum et vestimentum sibi ab artificio vel agricultura absque officii sui duntaxat detrimento praeparet.

Canon 53 — De clericis invalidis.

Omnes clerici qui ad operandum invalidi sunt et artificiola et litteras discant.

Canon 54 — De clericis invidis.

Clericus invidens fratrum profectibus donec in vitio est non promoveatur.

Canon 55 — De clericis accusatoribus.

Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent; et si emendaverint vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.

Canon 56 — De clericis adulatoribus et proditoribus.

Clericus qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenditur degradetur ab officio.

Canon 57 — De clericis maledicis.

Clericus maledicus maximeque in sacerdotibus, cogatur ad postulandam veniam; si noluerit, degradetur nec unquam ad officium absque satisfactione revocetur.

Note Insult: Printed "can. 5" (on the ordination of subdeacons); probably can. 57, on insults to clerics.

Canon 58 — De clericis frequenter litigantibus.

Ejus qui frequenter litigat et ad accusandum facilis est testimonium nemo absque gravi examine recipiat.

Canon 59 — De discordantibus clericis.

Discordantes clericos episcopus vel ratione vel potestate ad concordiam trahat: inobedientes synodus per audientiam damnet

Canon 60 — De clericis turpiloquis vel vagis.

Clericum scurrilem et verbis turpibus jocularem ab officio retrahendum.

Canon 61 — De clericis per creaturas jurantibus.

Clericum per creaturas jurantem acerrime objurgandum; si perstiterit in vitio excommunicandum.

Canon 62 — De clericis sanis jejunia polluentibus.

Clericum qui tempore indicti jejunii absque inevitabili necessitate jejunium rumpit minorem habendum: districte coerceatur.

Canon 63 — De clericis inter epulas cantantibus.

Clericum inter epulas cantantem acerrime objurgandum; si perstiterit in vitio excommunicandum.

Canon 64 — De his qui studiose dominico die jejunant.

Qui dominico die studiose jejunat non credatur catholicus.

Canon 65 — De pascha uno tempore celebranda.

Paschae solemnitas uno die et tempore celebranda.

Canon 66 — Ut clericus recurrat ad synodum.

Clericus, qui episcopi circa se districtionem injustam putat, recurrat ad synodum.

Canon 67 — De seditionariis clericis.

Seditionarios nunquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios vel injuriarum suarum ultores.

Canon 68 — De poenitentibus ordinatis.

Ex poenitentibus quamvis bonus clericus non ordinetur: si per ignorantiam episcopi factus fuerit, deponatur a clero, quia ordinationis tempore non prodidit se fuisse poenitentem: si autem sciens episcopus ordinaverit, etiam ipse ab episcopatus sui ordinandi duntaxat potestate privetur.

Canon 69 — De episcopis damnatis.

Simili sententiae subjacebit episcopus si sciens ordinaverit clericum eum qui viduam aut repudiatam uxorem habuit vel secundam.

Canon 70 — De clericorum conviviis.

Clericus haereticorum vel schismaticorum tam convivia quam sodalitates aequaliter vitet.

Canon 71 — De conventiculis haereticorum.

Conventicula haereticorum non ecclesias, sed conciliabula appellanda.

Canon 72 — Neque cum haereticis psallendum.

Cum haereticis neque orandum neque psallendum.

Canon 73 — De his qui communicaverint cum excommunicato.

Qui communicaverit vel oraverit cum excommunicato, sive clericus sive laicus, excommunicetur.

Canon 74 — De poenitentium lege.

Ut sacerdos poenitentiam imploranti absque personae acceptione poenitentiae leges injungat.

Canon 75 — De negligentioribus poenitentibus.

Ut negligentiores poenitentes tardius recipiantur.

Canon 76 — De poscentibus poenitentiam si postea obmutescant.

Is qui poenitentiam in infirmitate positus petit, si casu dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmutuerit vel in phrenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt et accipiat poenitentiam; et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori ejus eucharistia: si supervixerit, admoneatur a supradictis testibus petitioni suae satisfactum, et subdatur statutis poenitentiae legibus, quandiu sacerdos qui poenitentiam dedit probaverit.

Canon 77 — De poenitentibus.

Poenitentes qui in infirmitate sunt viaticum accipiant.

Canon 78 — Item de poenitentibus.

Poenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.

Canon 79 — De poenitentibus si casu aliquo moriantur.

Poenitentes, qui attente leges poenitentiae exequuntur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint ubi eis subveniri non potuit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur

Canon 80 — De manus impositione super poenitentes.

Omni tempore jejunii manus poenitentibus a sacerdotibus imponatur.

Canon 81 — Ut poenitentes mortuos efferant et sepeliant.

Mortuos ecclesiae poenitentes efferant et sepeliant.

Canon 82 — Ut poenitentes semper genua flectant.

Poenitentes etiam diebus remissionis genua flectant.

Canon 83 — De senibus ecclesiae honorandis.

Pauperes et senes ecclesiae plus caeteris honorandos.

Canon 84 — De infidelibus pro audienda lectione in ecclesia.

Ut episcopus nullum prohibeat ingredi ecclesiam et audire verbum Dei, sive Gentilem, sive haereticum, sive Judaeum, usque ad missam catechumenorum.

Canon 85 — Ut qui baptizandi sunt nomen dent.

Baptizandi nomen suum dent, et dum sub abstinentia vini et carnium ac manus impositione crebro examinantur, baptismum percipiant.

Canon 86 — Ut nuper baptizati caste vivant.

Neophyti aliquandiu et lautioribus epulis et spectaculis vel conjugalibus abstineant.

Canon 87 — De catholicis qui causas apud infideles proponunt.

Catholicus qui causam sive justam sive injustam ad judicium alterius fidei judicis provocat, excommunicetur.

Canon 88 — De his qui ecclesia praetermissa ad spectacula pergunt.

Qui die solemni praetermisso ecclesiae conventu ad spectacula vadit, excommunicetur.

Canon 89 — De auguriis et incantationibus.

Auguriis vel incantationibus servientem a conventu ecclesiae separandum, similiter et Judaicis superstitionibus vel feriis inhaerentem.

Canon 90 — De energumenis.

Omni die exorcistae energumenis manus imponant.

Canon 91 — Item de energumenis.

Pavimenta domorum Dei energumeni verrant.

Canon 92 — De victu energumenorum.

Energumenis in domo Dei assidentibus victus quotidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur.

Canon 93 — De discordantium oblationibus.

Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario neque in gazophylacio recipiantur.

Canon 94 — De pauperum oppressoribus.

Eorum qui pauperes opprimunt dona a sacerdonibus refutanda.

Canon 95 — De his qui oblationes defunctorum ecclesiis fraudant.

Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut cum difficultate reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur.

Canon 96 — De accusatore vel accusato.

Quaerendum in judicio cujus sit conversationis et fidei is qui accusat et is qui accusatur.

Canon 97 — De religiosis feminis.

Vir qui religiosis feminis praeponendus est ab episcopo loci probetur.

Canon 98 — De laicis doctoribus.

Laicus praesentibus clericis, nisi ipsis probantibus, docere non audeat.

Canon 99 — De mulieribus doctis.

Mulier quamvis docta et sancta viros in conventu docere non audeat.

Canon 100 — Ut mulieres baptizare non praesumant.

Mulier baptizare non praesumat.

Canon 101 — De viduis adolescentulis.

Viduae adolescentes, quae corpore debiles sunt, sumptu Ecclesiae cujus viduae sunt sustententur.

Canon 102 — De clericis et viduis.

Ad reatum episcopi pertinet vel presbyteri qui parochiae praeest, si sustentandae vitae praesentis causa adolescentiores viduae vel sanctimoniales clericorum familiaritatibus subjiciantur.

Canon 103 — De viduis.

Viduae quae stipendio Ecclesiae sustentantur tam assiduae in Dei opere esse debent, ut et meritis et orationibus suis Ecclesiam adjuvent.

Canon 104 — De viduis quae professam continentiam praevaricaverunt.

Sicut bonum est castitatis praemium, ita et majore observantia et praeceptione constituendum est, ut si quae viduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae et immatura aetate a viro relictae, se devoverint Deo et veste laicali abjecta sub testimonio episcopi et Ecclesiae religioso habitu apparuerint, postea vero ad nuptias saeculares transierint, secundum apostolum Paulum damnationem habebunt, quoniam fidem castitatis quam Deo voverunt irritam facere ausae sunt. Tales ergo personae sint a Christianorum communione alienae, quae etiam nec in convivio cum Christianis communicent: nam si adulterae conjuges reatu sunt suis viris obnoxiae, quanto magis viduae quae Deo religiositatem voverant crimine adulterii notabuntur, si devotionem quam spontanee Deo obtulerunt libidinosa voluptate corruperint atque ad secundas nuptias transitum fecerint? quae etsi violentia irruente ab aliquo praereptae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in conjuginm raptori vel violento viro consenserint, damnationi superius comprehensae teneantur obnoxiae: de talibus enim sic ait Apostolus: Cum enim luxuriatae fuerint nubere volunt, habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt.

Canon 105 — De contemptoribus Ecclesiae.

Revera invenitur ex Christianis fieri schismaticos plerumque irrationabiles, quibus ex his dum ut catholici aedificant illi ut haeretici destruere insistunt, et alii ecclesias Domini fideli devotione ac compunctione promptissima subornare, alii de his seditionum institutione decresci. De his recte loquitur per Spiritum sanctum propheta: Benedicti qui aedificant te in aeternum, et maledicti sunt qui destruunt muros tuos vel certe qui subvertunt habitationes tuas vel nunc conati sunt minui sancta tua: tu autem domus Dei laetare cum filiis justorum. Et ab hac institutione Domini placuit omnibus Patribus per provinciam Carthaginis consistentibus, ut si quis clericus vel laicus se elevaverit contra Ecclesiam Dei seditionum seminans schismata et non ad culmen charitatis ejus conaverit attendi, sed fundamenta ejus volens subrui, quae est stabilitas omnium Christianorum, si clericus fuerit, cadat de proprio gradu; si laicus, segregatus ab Ecclesia Dei quam spernit et a conventu totius Christianae religionis, a sancta communione maneat exclusus. Similiter omnes episcopi subscripserunt. Augustinus Hipponae regionis. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis subscripsi. Donatianus Teleptensis primae sedis episcopus subscripsi. episcopus subscripsi..

PL 84 (Hispana, Concilia Africae), Collectio canonum Ecclesiae Hispanae, ed. F. A. González (Madrid 1808), reprinted in Migne, Patrologia Latina 84 (Paris 1850); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 8222) via the CatholicCorpus mirror

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.