Third Council of Valence, 855

Concilium Valentinum III (855) · AD 855 · Valence (Valentia)

Canon 1 — Can. 1

Quia doctorem gentium in fide et veritate fideliter commonentem oboedienterque audimus: «O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt»; et iterum: «Profana autem et inaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit»; et iterum: «Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites: servum autem Domini non oportet litigare»; et iterum: «Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam»: paci, quantum Deus dederit, et caritati studere cupientes, attendentes pium eiusdem Apostoli consilium: «Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis», novitates vocum et praesumptivas garrulitates, unde potius inter fratres contentionum et scandalorum fomes excitari potest, quam aedificatio ulla timoris Dei succrescere, cum studio omni devitamus. Indubitanter autem doctoribus pie et recte tractantibus verbum veritatis, ipsisque sacrae Scripturae lucidissimis expositoribus, id est Cypriano, Hilario, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, ceterisque in catholica pietate quiescentibus, reverenter auditum et obtemperanter intellectum submittimus, et pro viribus, quae ad salutem nostram scripserunt, amplectimur. Nam de praescientia Dei, et de praedestinatione, et de quaestionibus aliis, in quibus fratrum animi non parum scandalizati probantur, illud tantum firmissime tenendum esse credimus, quod ex maternis Ecclesiae visceribus nos hausisse gaudemus.

Canon 2 — Can. 2

Deum praescire et praescisse aeternaliter et bona, quae boni erant facturi, et mala, quae mali sunt gesturi, quia vocem Scripturae dicentis habemus: «Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant», fideliter tenemus, et placet tenere, bonos praescisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eandem gratiam aeterna praemia accepturos: malos praescisse per propriam malitiam malos futuros, et per suam iustitiam aeterna ultione damnandos: ut secundum Psalmistam: Quia potestas Dei est, et Domini misericordia, ut reddat unicuique secundum opera sua, et sicut apostolica doctrina se habet: His quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: his autem, qui [sunt] ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. In eodem sensu idem alibi: In revelatione, inquit, Domini nostri Iesu Christi de coelo cum angelis virtutis eius, in igne flammae dantis vindictam his, qui non noverunt Deum, et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas, ... cum venerit glorificari in Sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt. Nec prorsus ulli malo praescientiam Dei imposuisse necessitatem, ut aliud esse non posset, sed quod futurus erat ex propria voluntate, sicuti Deus, qui novit omnia antequam fiant, praescivit ex sua omnipotenti et incommutabili maiestate. Nec ex praeiudicio eius aliquem, sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari. Nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt; sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt.

Canon 3 — Can. 3

Sed et de praedestinatione Dei placuit, et fideliter placuit, iuxta auctoritatem apostolicam, quae dicit: An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam? ubi et statim subiungit: Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata sive praeparata in interitum, ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam: fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem impiorum ad mortem: in electione tamen salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum: in damnatione autem periturorum meritum malum praecedere iustum Dei iudicium. Praedestinatione autem Deum ea tantum statuisse, quae ipse vel gratuita misericordia vel iusto iudicio facturus erat secundum Scripturam dicentem: Qui fecit, quae futura sunt: in malis vero ipsorum malitiam praescivisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est. Poenam sane malum meritum eorum sequentem, uti Deum, qui omnia prospicit, praescivisse et praedestinasse, quia iustus est, apud quem est, ut sanctus Augustinus ait, de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. Ad hoc siquidem facit Sapientis dictum: «Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus». De hac immobilitate praescientiae et praedestinationis Dei, per quam apud eum futura iam facta sunt, etiam apud Ecclesiasten bene intelligitur dictum: Cognovi, quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum. Non possumus his addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. Verum aliquos ad malum praedestinatos esse divina potestate, videlicet ut quasi aliud esse non possint, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione, sicut Arausica synodus, illis anathema dicimus.

Canon 4 — Can. 4

Item de redemptione sanguinis Christi, propter nimium errorem, qui de hac causa exortus est, ita ut quidam, sicut eorum scripta indicant, etiam pro illis impiis, qui a mundi exordio usque ad passionem Domini in sua impietate mortui aeterna damnatione puniti sunt, effusum eum definiant, contra illud propheticum: «Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne»: illud nobis simpliciter et fideliter tenendum ac docendum placet iuxta evangelicam et apostolicam veritatem, quod pro illis hoc datum pretium teneamus, de quibus ipse Dominus noster dicit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit in ipso [ipsum], non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam, et Apostolus: «Christus, inquit, semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata». Porro capitula [quattuor, quae a concilio fratrum nostrorum minus prospecte suscepta sunt, propter inutilitatem vel etiam noxietatem, et errorem contrarium veritati: sed et alia] XIX syllogismis ineptissime conclusa et, licet iactetur, nulla saeculari litteratura nitentia, in quibus commentum diaboli potius quam argumentum aliquod fidei deprehenditur, a pio auditu fidelium penitus explodimus, et ut talia et similia caveantur per omnia, auctoritate Spiritus Sancti interdicimus: novarum etiam rerum introductores, ne districtius feriantur, castigandos esse censemus.

Canon 5 — Can. 5

Item firmissime tenendum credimus, quod omnis multitudo fidelium ex aqua et Spiritu Sancto regenerata, ac per hoc veraciter Ecclesiae incorporata, et iuxta doctrinam apostolicam in morte Christi baptizata, in eius sanguine sit a peccatis suis abluta: quia nec in eis potuit esse vera regeneratio, nisi fieret et vera redemptio: cum in Ecclesiae sacramentis nihil sit cassum, nihil ludificatorium, sed prorsus totum verum, et ipsa sui veritate ac sinceritate subnixum. Ex ipsa tamen multitudine fidelium et redemptorum alios salvari aeterna salute, quia per gratiam Dei in redemptione sua fideliter permanent, ipsius Domini sui vocem in corde ferentes: «Qui... perseveraverit usque in finem, hic salvus erit»: alios, quia noluerunt permanere in salute fidei, quam initio acceperunt, redemptionisque gratiam potius irritam facere prava doctrina vel vita, quam servare elegerunt, ad plenitudinem salutis et ad perceptionem aeternae beatitudinis nullo modo pervenire. In utroque siquidem doctrinam pii Doctoris habemus: «Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus», et: «Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis», et iterum: «Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem», et iterum: «Voluntarie... peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia», et iterum: «Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?»

Canon 6 — Can. 6

Item de gratia, per quam salvantur credentes, et sine qua rationalis creatura nunquam beate vixit, et de libero arbitrio per peccatum in primo homine infirmato, sed per gratiam Domini Iesu fidelibus eius redintegrato et sanato, idipsum constantissime et fide plena fatemur, quod sanctissimi Patres auctoritate sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt, quod Africana, quod Arausica synodus professa est, quod beatissimi Pontifices Apostolicae Sedis catholica fide tenuerunt: sed et de natura et gratia, in aliam partem nullo modo declinare praesumentes. Ineptas autem quaestiunculas, et aniles pene fabulas, Scotorumque pultes puritati fidei nauseam inferentes, quae periculosissimis et gravissimis temporibus, ad cumulum laborum nostrorum, usque ad scissionem caritatis miserabiliter et lacrimabiliter succreverunt, ne mentes christianae inde corrumpantur et excidant a simplicitate et castitate fidei, quae est in Christo Iesu, penitus respuimus, et ut fraterna caritas cavendo a talibus auditum castiget, Domini Christi amore monemus. Recordetur fraternitas malis mundi gravissimis se urgeri, messe nimia iniquorum, et paleis levium hominum se durissime suffocari. Haec vincere ferveat, haec corrigere laboret, et superfluis coetum pie dolentium et gementium non oneret: sed potius certa et vera fide, quod a sanctis Patribus de his et similibus sufficienter prosecutum est, amplectatur ....

Denzinger-Bannwart 1911, H. Denzinger, Enchiridion symbolorum, ed. 11 (C. Bannwart), Freiburg i.Br. 1911 — via local file data/denzinger/dz.json (OCR), corrected by hand; Hincmar, De praedestinatione (PL 125), Hincmar of Reims, De praedestinatione Dei et libero arbitrio, in Migne, Patrologia Latina 125 (1852), Corpus Corporum transcription on la.wikisource — used only to check OCR readings (Hincmar quotes the Quierzy capitula and the Valence canons)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.