Denz.-U. 320

Can. 1. Quia doctorem gentium in fide et veritate fidelitercommonentem oboedienterque audimus: «0 Timot/we, depositum custodi, devitafis profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt-» [i Tim 6, 20 sq]; et iterum: Profana autem et inaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit [2Tim2, I6sq]; et iterum: <.<Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites: servum autem Domini non oportet gare-» [2 Tim 2, 23 sq]; et iterum: ((.Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam> [Phil, 3]: paci, quantum Deus dederit, et caritati studere cupientes, attendentes pium eiusdem Apostoli consilium: «Solliciti servare unitatem spiritus in viicido pacis-» [Eph 4,8], novitates vocum et praesumptivas garrulitates, unde potius inter fratres contentionum et scandalorum fomes excitari potest, quam aedificatio ulla timoris Dei succrescere, cum studio omni devitamus. Indubitanter autem doctoribus pie et recte tractantibus verbum veritatis, ipsisque sacrae Scripturae lucidissimis expositoribus, id est Cypriano, Hilario, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, ceterisque in catholica pietate quiescentibus, reverenter auditum et obtemperanter intellectum submittimus, et pro viribus, quae ad salutem nostram scripserunt, amplectimur. Nam de praescientia Dei, et de praedestinatione, et de quaestionibus aliis, in quibus fratrum animi non parum scandalizati probantur, illud tantum firmissime tenendum esse credimus, quod ex maternis Ecclesiae visceribus nos hausisse gaudemus.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 145.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.