Denz.-U. 1091
Sanctissimus... propositionem hanc: «S. PETRUS et S. Paulus sunt duo Ecclesiae principes, qui unicum efficiunt», vel: «sunt duo Ecclesiae catholicae coryphaei ac supremi duces summa inter se unitate coniuncti», vel: «sunt geminus universalis Ecclesiae vertex, qui in unum divinissime coaluerunt», vel: «sunt duo Ecclesiae summi pastores ac praesides, qui unicum caput constituunt», ita explicatam, ut ponat omnimodam aequalitatem inter S. PETRUM et S. Paulum sine subordinatione et subiectione S. Pauli ad S. PETRUM in potestate suprema et regimine universalis Ecclesiae, haereticam censuit et declaravit. alio modo imprimi, quin prius S. Inquisitioni propositi fuissent. Quod URBANUS VIII (decretis S. Inq. d. 22. Maii 1625 et 1. Aug. 1641) inculcavit, additis poenis privationis facultatis docendi et concionandi, vocis activae et passivae et excommunicationis (respective interdicti) Summo Pontifici reservatae et ipso facto incurrendae. Quae tamen prohibitiones postea in desuetudinem abierunt, Falso quidam MoHnistarum adversarii contendebant, a PAULO V Bullam, quae illorum doctrinam damnaret, confectam eamque tantum non promulgatam fuisse, autographum vero in archivo asservari [cf. n. 1097]. Summus Pontifex strictum silentium de Congregationum exitu imposuit, atque utriusque ordinis Generali formulam tradidit, qua suis quisque Papae voluntatem denuntiaret. — Multo tempore post BENEDICTUS XIV haec scripsit (a. 1748) ad supremum Hispaniae Inquisitorem: «Tu scis in celeberrimis quaestionibus de praedestinatione et gratia, et de modo conciliandi humanam libertatem cum omnipotentia Dei multiplices esse in scholis opiniones. Thomistae traducuntur uti destructores humanae libertatis et uti sectatores nedum Iansenii, sed etiam Calvini: sed cum ipsi obiectis apprime satisfaciant, nec eorum sententia fuerit unquam a Sede Apostolica reprobata, in ea Thomistae impune versantur, nec fas est ulli Superiori ecclesiastico in praesenti rerum statu eos a sua sententia removere. Sectatores Molinae et Suaresii a suis adversariis proscribuntur perinde ac si essent Semipelagiani: Romani Pontifices de hoc Moliniano systemate usque adhuc iudicium non tulerunt, et idcirco in eius tuitione prosequuntur et prosequi possunt....» — Decretum INNO- CENTII X contra lansenianos et quae postea a Summis Pontificibus circa hanc rem edita sunt, vide n. 1097. 1 DuPl III, II 248.