Denz.-U. 111

(2) Agnovimus poenitentiam morientibus denegari nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere et periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere, quo se ille expediri desiderat, liberare. Quid hoc, rogo, aliud est, quam morienti mortem addere, eiusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse possit, occidere? Cum Deus ad subveniendum paratissimus, invitans ad poenitentiam sic promittat: Peccator inquit, quacunque die conversus fuerit, peccata eius non imputabuntur et [cf. Ez 33, 16].... Cum ergo sit Dominus cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti.... Conc. EPHESINUM 431. Oecumenicum III (contra Nestorianos). De primatu Romani Pontificis. [Ex oratione Philippi Legati Romani Pontificis in actione III.] Oubevi djuqpiPoXov eCTiv,

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 51.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.