Denz.-U. 1147

Etsi frequens quotidianusque sacrosanctae EucharistiaeS7+ gyg gg_ Patribus fuerit semper in Ecclesia probatus: nunquam tamen aut saepius illam percipiendi aut ab ea abstinendi certos singulis mensibus aut hebdomadis dies statuerunt, quos nec Concilium TRIDENTINUM praescripsit, sed, quasi humanam infirmitatem secum reputaret, nihil praecipiens, quid cuperet tantum indicavit, cum inquit: Optaret quidem sacrosancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes sacramentali Eucharistiae perceptione communicarent [v. n. 944]. Idque non immerito: multiplices enim sunt conscientiarum recessus, variae ob negotia spiritus alienationes; multae e contra gratiae et Dei dona parvulis concessa; quae cum humanis oculis scrutari non possimus, nihil certe de cuiusque dignitate atque integritate et consequenter de frequentiore aut quotidiano vitalis panis esu potest constitui, et propterea quod ad negotiatores ipsos attinet, frequens ad sacram ahmoniam percipiendam accessus confessariorum secreta cordis explorantium iudicio est rehnquendus, qui ex conscientiarum puritate et frequentiae fructu et ad pietatem processu laicis negotiatoribus et coniugatis, quod prospicient eorum saluti profuturum, id illis praescribere debebunt. In coniugatis autem hoc amplius animadvertant, cum beatus Apostolus nolit eos invicem fraudari, misi forte ex consensu ad Tempus, ut vacent orationi [cf. i Cor 7, 5], eos serio admoneant, tanto magis ob sacratissimae Eucharistiae reverentiam continentiae vacandum purioreque mente ad coelestium epularum communionem esse conveniendum.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 348.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.