Denz.-U. 13

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium invisibilium visibiliumque factorem, et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei, genitum a Deo Patre, unigenitum, hoc est, e Patris substantia, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, tam quae coelis quam quae terra continentur, visibilia et invisibilia. — Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, hoc est, ex Maria semper virgine per Spiritum Sanctum perfecte genitus, homo factus est, id est, perfectum assumpsit hominem, animam et corpus et mentem et omne quidquid homo est, excepto peccato, non e virili satu, nec ita ut in homine dumtaxat inesset, sed in eipsum effectam illam carnem transtulit, et in unam ac sanctam singularitatem coniunxit, non ad eum modum quo prophetis aspiravit et in illis locutus est, effecitque quidpiam, sed homo perfectus esse voluit: <i.Verbum quippe caro factuni esty> [lo i, 14]; neque aut mutationem ullam est expertum, aut divinitatem suam in naturam convertit hominis, sed in unam sanctam perfectionem divinitatemque copulavit; unus est enim Dominus Iesus Christus, non duo; idem Deus, idem Dominus, idemque rex. Qui passus est in carne, et resurrexit, et coelum cum eodem corpore conscendit; et ad dexteram Patris gloriose consedit; et cum eodem corpore venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos; cuius regni non erit finis. — Credimus et in Spiritum Sanctum, qui locutus est in lege, et per prophetas praedicavit, et ad lordanem descendit, in apostolis locutus est, et in sanctis habitat. Ita porro nos in ipsum credimus: Spiritum esse sanctum, Spiritum Dei, Spiritum perfectum, Spiritum Paracletum, increatum, a Patre procedentem, accipientem a Filio, in quem credimus.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 10.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.