Denz.-U. 14
Praeterea credimus in unam catholicam et apostolicam Ecclesiam, et in unum poenitentiae baptismum, et in resurrectionem mortuorum, ac iustum animarum corporumque iudicium, et in regnum caelorum et in vitam aeternam. Eos vero qui dicunt fuisse aliquando cum non esset Filius aut Spiritus Sanctus, aut e nihilo esse factum, vel ex altera hypostasi aut substantia; quique conversioni aut mutationi obnoxium esse dicunt Dei Filium aut Spiritum Sanctum, hos omnes anathemate damnat catholica et apostolica Ecclesia, mater vestra ac nostra. Condemnamus etiam illos qui mortuorum resurrectionem minime confitentur, necnon et haereses omnes, quae huic sanctae fidei minime consentaneae sunt. SYMBOLA ANTIPRISCILLIANA.