Denz.-U. 134
Cap. 8. Quod omnia studia et omnia opera ac merita Sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint; quia nemo aliunde et placet, nisi ex eo, quod ipse donaverit. In quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae ZOSIMI regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait: «Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus.» Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eundem virum scriberent: «Illud vero, quod in litteris, quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens Nos tamen instinctu Dei, etc.', sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adiutorium extollunt humani arbitrii liber tatem, districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares, Quid enim tam libero fecistis arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulistis. Et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidistis, veraciter fidenterque dixistis. Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino [Prv, 25: LXX], et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt [Rom 8, 14]; ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium.»