Denz.-U. 135

Cap. 9. Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus [ioi5, 5]. Ad hanc enim nos professionem idem doctor ZOSIMUS instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: «Quod ergo, ait, tempus intervenit, quo eius non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus adiutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: N est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris huius, contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Eph 6, 12]. Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis 7ne liberabit de corpore mortis huius Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom 7 24 s]. Et iterum: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit; sed plus illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum [i Cor 15, lo].»

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 60.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.