Denz.-U. 1530
30. Doctrina synodi, qua, dum 'io\.t\m credere, sacrificii oblationem extendere se ad omnes, ita tamen, ut in liturgia feri possit specialis commemoratio aliquorum tam vivorum quam defunctorum, precando Deum peculiariter pro ipsis, dein continuo subicit: non tamen, quod credamus, in arbitrio esse sacerdotis applicare fructus sacrificii cui vult, immo damnamus unc errorem velut magnopere offendentetn iura Dei, qui solus distribuit fructus sacrificii cui vult, et secundum mensuram, quae ipsi placet: unde et consequenter traducit v elnt falsam opinionem invectatn in populum, quod illi, qui eleemosynam subministrant sacerdoti sub conditione, quod celebret unam Missam, specialem fructum ex ea percipiant; sic intellecta, ut, praeter peculiarem commemorationem et orationem, specialis ipsa oblatio seu applicatio sacrificii, quae sit a sacerdote, non magis prosit ceteris paribus illis, pro quibus applicatur, quam aliis quibusque; quasi nullus specialis fructus proveniret ex speciali applicatione, quam pro determinatis personis aut personarum ordinibus faciendam commendat ac praecipit Ecclesia, speciatim a pastoribus pro suis ovibus, quod velut ex divino praecepto descendens a sacra TRIDENTINA Synodo diserte est expressum (sess. 23, c. idereform.;BENED.XIV Consiii. «Cvmsemperobtatas» % 2) \ — falsa, temeraria, perniciosa, Ecclesiae iniuriosa, inducens in errorem alias damnatum in Wicleff"o.