Denz.-U. 1535

35. Propositio his verbis concepta: Si caritas in principio semper debilis est, de via ordinaria ad obtinendum augmentum huius caritatis oportet, ut sacerdos praecedere faciat eos actus humiliationis et poenitentiae, qui fuerunt omni aetate ab Ecclesia commendati: redigere hos actus ad paucas orationes aut ad aliquod ieiunium post iani collatam absolutionem, videtur potius materiale desiderium conservandi huic sacramento nudum nomen poenitentiae, quam medium illu7ninatu??i et aphan ad augendum illum fervorem caritatis, qui debet praecedere absolutionem; longe quidem absumus ab improbanda praxi imponendi poenitentias etiam post absolutionem adimplendas: si omnia nostra bona opera semper adiufictos /habent nostros defectus quanto magis vcrcri debemus, ne plurimas impcrfcctioncs admiscrimus in difficillimo et magni numictiti opere nostrae reconciliationis; quatenus innuit, poenitentias, quae imponuntur adimplendae post absolutionem, spctandas potius esse velut supplementum pro defectibus admissis in opere nostrae reconciliationis, quam ut poenitentias vere sacramentales et satisfactorias pro peccatis confessis; quasi, ut vera ratio sacramenti, non nudum nomen servetur, oporteat de via ordinaria, ut actus humiliationis et poenitentiae, qui imponuntur per modum satisfactionis sacramentalis, praecedere debeant absolutionem: — falsa, temeraria, communi praxi Ecclesiae iniuriosa, inducens in errorem haereticali nota in Petro de Osma confixum [v. n. 728].

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 406.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.