Denz.-U. 1577
77. Item, in eo, quod subdit, mutationen formae regiminis ecclesiastici, qua factum est, ut ministri Ecclesiae in oblivionem venirent suorum iurium, quae simul sunt eorum obligationes, eo demum rem adduxisse, ut obliterari faceret primitivas?iotiones?ni?iisterii ecclesiastici et sollicitudinis pastoralis; quasi per mutationem regiminis congruentem disciplinae in Ecclesia constitutae et probatae obliterari unquam potuerit et amitti primitiva notio ecclesiastici ministerii pastoralisve sollicitudinis: — propositio falsa, temeraria, erronea.