Denz.-U. 1578

78. Praescriptio synodi de ordine rerum tractandarum in collationibus, qua, posteaquam praemisit, in quolibet articulo distinguendum id, quod pertinet ad fide??i et ad essentia?m religionis, ab eo, quod est proprium disciplinae, subiungit, in hac ipsa (disciplina) distinguendum, quod est necessariu?m aut utile ad reti?ie?idos in spiritu fideles, ab eo, quod est inutile aut onerositis quam libertas filiorum novi foede?'is patiatur,??iagis vero ab eo, quod est periculosum aut?ioxiu??i, utpote inducens ad superstitionem et materialismum; quatenus pro generalitate verborum comprehendat et praescripto examini subiciat etiam disciplinam ab Ecclesia constitutam et probatam, quasi Ecclesia, quae Spiritu Dei regitur, disciplinam constituere posset non solum inutilem et onerosiorem quam libertas christiana patiatur, sed et periculosam, noxiam, inducentem in superstitionem et materialismum: — falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, piarum aurium offensiva, Ecclesiae ac Spiritui Dei, quo ipsa regitur, iniuriosa, ad minus erronea. Convicta adversus aliquas sententias in scholis catholicis

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 417.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.