Denz.-U. 161
Dalmatiarum quosdam recidiva Pelagianae pestis zizania seminasse, tantumque illic eorum praevalere blasphemiam, ut simplices quosque mortiferi furoris insinuatione decipiant.... [Sed] praestante Domino adest fidei catholicae pura veritas concordibus universorum Patrum deprompta sententiis.... (2)... Numquidnam licet nobis a venerandis Patribus damnata dissolvere, et ab illis excisa nefaria dogmata retractare Quid est ergo, quod magnopere praecavemus, ne cuiuslibet haeresis semel deiecta pernicies ad examen denuo venire contendat, si quae antiquitus a nostris maioribus cognita, discussa, refutata sunt, restauranda nitamur? Nonne ipsi nos, quod absit, et quod nunquam patietur Ecclesia, adversariis veritatis universis contra nos resurgendi proponimus exemplum? Ubi est, quod scriptum est: Terminos patrum tuorum non tra7isgredieris [Prv 22, 28] et: Interroga patres tuos et anniintiabunt tibi et seniores tuos et dicent tibi [Dt32, 7]? Quid ergo tendimus ultra definita maiorum, aut cur nobis non suffici[un]t? Si quid ignorantes discere cupiamus, qualiter ab orthodoxis patribus et senioribus singula quaeque vel vitanda praecepta sunt, vel aptanda catholicae veritati, cur non his probantur esse decreta? Numquid aut sapientiores illis sumus, aut poterimus firma stabilitate constare, si ea quae ab illis constituta sunt, subruamus?...