Denz.-U. 160

(5)... Quae de Scripturarum fonte purissimo sincera perspicuaque manarunt, nullis agitari nebulosae versutiae poterunt argumentis. Perstat enim in successoribus suis haec et eadem apostolicae norma doctrinae, cui Dominus curam totius ovilis iniunxit [lo 21, 15 sqq], cui se usque in finem saeculi minime defuturum, cui portas inferi nunquam praevalituras esse promisit, cuius sententia quae ligarentur in terris, solvi testatus est non posse nec in coelo [Mt 16, 18 sqq]. (6)... Quisquis aliud, sicut praedixit Apostolus, praeterquam quod accepimus, seminare molitur, anathema sit [Gal 1, 8]. Nullus ad aures vestras perniciosis mentibus subripiendi pandatur accessus, nulla retractandi quidpiam de veteribus constitutionibus fiducia concedatur: quia, sicut saepius iterandum est, quod apostolicis manibus cum Ecclesiae universalis assensu acie meruit evangelicae falcis abscidi, vigorem sumere non potest renascendi, nec in dominicae vitis fructivam valet redire propaginem, quod igni deputatum constat aeterno. Sic haeresum denique machinamenta cunctarum ecclesiasticis prostrata decretis nunquam sinuntur oppugnationis elisae reparare certamina.... FELIX II (III) 483—492. S. GELASIUS I 492-4%. De erroribus semel damnatis non rursus tractandis '. [Ex ep. «Licet inter varias» ad Honorium Episc. Dalmatiae, 28. Iulii 493(?).] (1)... Nuntiatum nobis est (enim), in regionibus

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 70. Transcribed from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.