Denz.-U. 1793
Quoniam vero «sine fide... impossibile est placere Deos> [Hebrii, 6] et ad filiorum eius consortium pervenire, ideo nemini unquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea «perseveraverit usque in finem» [Mt 10, 22; 24, vitam aeternam assequetur. Ut autem officio veram fidem amplectendi in eaque constanter perseverandi satisfacere possemus, Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tanquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci.