Denz.-U. 1852

8]. Nec tamen idcirco pauperum curam negligit, aut ipsorum necessitatibus consulere pia mater praetermittit: quin immo materno illos complectens affectu, et probe noscens eos gerere ipsius Christi personam, qui sibi praestitum beneficium putat, quod vel in minimum pauperem a quopiam fuerit collatum, magno illos habet in honore, omni qua potest ope sublevat; domos atque hospitia iis excipiendendis et curandis ubique terrarum curat erigenda, eaque in suam recipit tutelam. Gravissimo divites urget praecepto, ut quod superest pauperibus tribuant, eosque divino terret iudicio, quo, nisi egenorum inopiae succurrant, aeternis sint suppliciis mulctandi. Tandem pauperum animos maxime recreat ac solatur, sive exemplum Christi obiciens, qui cum esset dives propter nos egenus factus est [2 Cor 8, 9], sive eiusdem verba recolens, (\\i\hM?> pauperes beatos [Mt 5 3, edixit et aeternae beatitudinis praemia sperare iussit.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 495.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.