Denz.-U. 1853
Apostolis magistris accepta referenda sunt, quae sancti Patres nostri, Concilia et universalis Ecclesiae traditio semper docuerunt [v. n.97o], nimirum Christum Dominum ad sacramenti dignitatem evexisse matrimonium simulque effecisse, ut coniuges coelesti gratia, quam merita eius pepererunt, saepti ac muniti, sanctitatem in ipso coniugio adipiscerentur: atque in eo, ad exemplar mystici connubii sui cum Ecclesia mire conformato, et amorem, qui est naturae consentaneus, perfecisse [Conc. TRID. sess. 24, c. 1 de reform. matr.; cf. n. 990], et viri ac mulieris individuam suapte natura societatem divinae caritatis vinculo validius coniunxisse...