Denz.-U. 1865

A nonnullis Galliarum episcopis sequentia dubia S. R. et U. Inquisitioni proposita sunt: «In epistola S. R. et U. I. 25. Iunii 1885 ad omnes in Gallica ditione Ordinarios circa civilis divortii legem ita decernitur: Attentis gravissimis rerum, temporum ac locorum adiunctis tolerari posse, ut qui magistratus obtinent et advocati causas matrimoniales in Gallia agant, quin officio cedere teneantur, conditiones adiecit, quarum secunda haec est: Dummodo ita animo comparati sint tum circa valorem et nullitatem coniugii, tum circa separationem corporum, de quibus causis iudicare coguntur, ut numquam proferant sententiam, neque proferendam defendant 7'cl ad cain provocent vel excitent divino aut ecclesiastico iuri repugnantem> Ouacritur: I. An recta sit interpretatio per Gallias diffusa ac etiam typis data, iuxta quam satisfacit conditioni praecitatae iudex qui, licet matrimonium aliquod validum sit coram Ecclesia, ab illo matrimonio vero et constanti omnino abstrahit, et applicans legem civilem pronuntiat locum esse divortio, modo solos effectus civiles solumque contractum civilem abrumpere mente intendat, eaque sola respiciant termini prolatae sententiae? Aliis terminis, an sententia sic lata dici possit divino aut ecclesiastico iuri non repugnans? II. Postquam iudex pronuntiavit locum esse divortio, an possit Syndicus (gallice: le matre) et ipse solos effectus civiles solumque civilem contractum intendens, ut supra exponitur, divortium pronuntiare, quamvis matrimonium validum sit coram Ecclesia. III. Pronuntiato divortio, an possit idem Syndicus coniugem ad alias nuptias transire attentantem civiliter cum alio iungere, quamvis matrimonium prius validum sit coram Ecclesia vivatque altera pars? Responsum est: Negative ad primum, secundum et tertium.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 500.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.