Denz.-U. 19

Credimus in unum Deum verum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra, unum Deum et unam esse divinae substantiae Trinitatem: Patrem autem non esse ipsum Filium, sed habere Filium, qui Pater non sit; Filium non esse Patrem, sed Filium Dei de Patre esse natum; Spiritum quoque esse Paracletum, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre Filioque procedens. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paracletus, sed a Patre Filioque procedens. Pater est, cuius vox haec est audita de coelis: Hu est Filius meus, in quo bene complacui, ipsum audite [Mt 17, 5; 2 Petr i, 17; cf. Mt 3, Filius est qui ait: Ego a Patre exivi, et a Deo veni ili hunc mundum [cf. lo 16, 28]. Paracletus Spiritus est, de quo Filius ait: Nisi abiero ego ad Patrem, Paracletus non veniet ad vos [lo 16, 7]. Hanc Trinitatem personis distinctam, substantia unitam, virtute et potestate et maiestate indivisibilem, indifferentem; praeter hanc nullam credimus divinam esse naturam, vel angeli vel spiritus vel virtutis alicuius, quae Deus esse credatur.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 15.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.