Denz.-U. 20
Hunc igitur Filium Dei, Deum natum a Patre ante omne omnino principium, sanctificasse uterum Mariae Virginis, atque ex ea verum hominem sine virili generatum semine suscepisse, duabus dumtaxat naturis, id est, deitatis et carnis, in unam convenientibus omnino personam, id est, Dominum nostrum Iesum Christum; nec imaginarium corpus aut phantasmatis alicuius in eo fuisse, sed solidum atque verum; hunc et esuriisse et sitiisse et doluisse et flevisse et omnes corporis iniurias pertulisse; postremo a Iudaeis crucifixum, mortuum et sepultum, et tertia die resurrexisse, conversatum postmodum cum discipulis suis, quadragesima die post resurrectionem ad coetum ascendisse; hunc filium hominis etiam Dei Filium, Deum omnis creaturae appellari. R esurrectionem vero futuram manere credimus omnis carnis, animam autem hominis non divinam esse substantiam, vel Dei partem, sed creaturam dicimus divina voluntate creatam.