Denz.-U. 1945

Ceterorum interpretum catholicorum est minor quidem auctoritas, attamen, quoniam Bibliorum studia continuum quendam progressum in Ecclesia habuerunt, istorum pariter commentariis suus habendus est honor, ex quibus multa opportune peti liceat ad refellenda contraria, ad difficiliora enodanda. At vero id nimium dedecet, ut quis egregiis operibus, quae nostri abunde reliquerunt, ignoratis aut despectis heterodoxorum libros praeoptet ab eisque cum praesenti sanae doctrinae periculo et non raro cum detrimento fidei explicationem locorum quaerat, in quibus catholici ingenia et labores suos iamdudum optimeque coUocarint....

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 519.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.