Denz.-U. 1959

Quapropter mortales Iesus Christus, quotquot essent et quotquot essent futuri, universos advocavit, ut ducem se eundemque servatorem sequerentur, non tantum seorsum singuli, sed etiam consociati atque invicem re animisque iuncti, ut ex multitudine populus exsisteret iure sociatus; fidei, finis, rerum ad finem idonearum communione unus, uni eidemque subiectus potestati Ergo Ecclesia societas est ortu divina: fine, rebusque fini proxime admoventibus supernaturalis: quod vero coalescit hominibus, humana communitas est....

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 525.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.