Denz.-U. 1960

Cum Ecclesiam divinus auctor fide et regimine et communione unam esse decrevisset, PETRUM eiusque successores delegit, in quibus principium foret ac velut centrum unitatis.... Sed episcoporum ordo tunc rite, ut Christus iussit, colligatus cum PETRO putandus, si PETRO subsit eique pareat; secus in multitudinem confusam ac perturbatam necessario delabitur. Fidei et communionis unitati rite conservandae, non gerere honoris causa priores partes, non curam agere satis est; sed omnino auctoritate est opus vera eademque summa, cui obtemperet tota communitas.... Hinc illae de beato PETRO singulares veterum locutiones, quae in summo dignitatis potestatisque gradu locatum luculenter praedicant. Appellant passim principem coetus discipulorum: sanctorum Apostolorum principem: chori illius coryphaeum: os Apostolorum omnium: caput illius familiae: orbis totius praepositum: inter Apostolos primum: Ecclesiae columen...

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 525.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.