Denz.-U. 1967
Disciplina (autem) vivendi, quae catholicis hominibus datur, non eiusmodi est, quae pro temporum et locorum varietate temperationem omnem reiciat. — Habet profecto Ecclesia inditum ab Auctore suo clemens ingenium et misericors; quam ob causam inde a sui exordio id praestitit libens, quod Paulus Apostolus de se profitebatur: <~<Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvoS> [lCor9,22].