Denz.-U. 1968

Aetatum vero praeteritarum omnium historia testis est, Sedem hanc Apostolicam, cui non magisterium modo, sed supremum etiam regimen totius Ecclesiae tributum est, constanter quidem in eodem dogmate, eodem sensu eademque sententia [Conc. VATIC, v. n. 1800] haesisse; at vivendi disciplinam ita semper moderari consuevisse ut, divino incolumi iure diversarum adeo gentium, quas amplectitur, mores et rationes nunquam neglexerit. Id si postulet animorum salus, nunc etiam facturam quis dubitet? — Non hoc tamen privatorum hominum arbitrio definiendum, qui fere specie recti decipiuntur; sed Ecclesiae iudicium esse oportet.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 528.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.