Denz.-U. 2071

Inimicorum crucis Christi postrema hac aetate numerum crevisse admodum fatendum est; qui artibus omnino novis astuque plcnis vitalem Eccle.siae vim elidere ipsumque, si queant, Christi regnum evertere funditus nituntur.... Loquimur, Venerabiles Eratres, de multis e catholicorum laicorum numero, quin, quod longe miserabilius, ex ipso sacerdotum coetu, qui, fucoso quodam Ecclesiae amore, nullo solido philosophiae ac theologiae praesidio, immo adeo venenatis imbuti penitus doctrinis, quae ab Ecclesiae osoribus traduntur, Ecclesiae eiusdem renovatores omni posthabita modestia animi se iactitant; factoque audacius agmine, quidquid sanctius est in Christi opere impetunt ipsa haud incolumi divini Reparatoris persona, quam ausu sacrilego ad purum putumque hominem extenuant.... Quia vero modernistarum (sic enim iure in vulgus audiunt) calUdissimum artificium est, ut doctrinas suas non ordine digestas proponant atque in unum collectas, sed sparsas veluti atque invicem seiunctas, ut nimirum ancipites et quasi vagi videantur, cum e contra firmi sint et constantes; praestat, Venerabiles Fratres, doctrinas easdem uno hic conspectu exhibere primum nexumque indicare quo invicem coalescunt, ut deinde errorum causas scrutemur ac remedia ad averruncandam perniciem praescribamus Ut autem in abstrusiore re ordinatim procedamus, illud ante omnia notandum est, modernistarum quemlibet plures agere personas ac veluti in se commiscere; philosophum nimirum, credentem, theologum, historicum, criticum, apologetam, instauratorem: quas singulatim omnes distinguere oportet, qui eorum systema rite cognoscere et doctrinarum antecessiones consecutionesque pervidere velit. Iam, ut a philosopho exordiamur,

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 545. Transcribed from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.