Denz.-U. 2088
Huic vero immanentiae pronuntiato aliud adicitur, quod a permanentia divina vocare possumus: quae duo inter se eo fere modo differunt, quo experientia t privata ab experientia per traditionem transmissa. Exemplum rem collustrabit: sitque ab Ecclesia et sacramentis deductum. Ecclesia, inquiunt, et sacramenta aChristo ipso instituta minime credenda sunt. Cavet id agnosticismus, qui in Christo nil praeter hominem novit, cuius conscientia religiosa, ut ceterorum hominum, sensim efformata est: cavet lex immanentiae, quae externas, ut aiunt, applicationes respuit: cavet item lex evolutionis, quae, ut germina evolvantur, tempus postulat et quandam adiunctorum sibi succedentium seriem: cavet demum historia, quae talem reapse rei cursum fuisse ostendit. Attamen Ecclesiam et sacramenta mediate a Christo fuisse instituta retinendum est. Qui vero? Conscientias christianas omnes in Christi conscientia virtute quodammodo inclusas affirmant ut in semine planta. Quoniam autem germina vitam seminis vivunt, Christiani omnes vitam Christi vivere dicendi sunt. Sed Christi vita secundum fidem divina est: ergo et Christianorum vita. Si igitur haec vita decursu aetatum Ecclesiae et sacramentis initium dedit: iure omnino dicetur initium huiusmodi esse a Christo ac divinum esse. Sic omnino conficiunt divinas esse etiam Scripturas sacras, divina dogmata. — His porro modernistarum theologia ferme absolvitur. Brevis profecto supellex, sed et perabundans, qui profiteatur, scientiae, quidquid praeceperit, semper esse obtemperandum. — Horum ad cetera, quae dicemus, applicationem quisque facile per se viderit. De origine fidei deque eius natura attigimus huc usque.