Denz.-U. 2087

Hic iam, Venerabiles P>atres, nobis sit aditus ad modernistas in theologico agone spcctandos. Salcbrosum quidem opus, sed paucis absolvendum. — Agitur nimirum de conciHanda fide cum scientia, idque non aliter quam una alteri subiecta. Eo in genere modernista theologus eisdem utitur principiis, quae usui philosopho esse vidimus, illaque ad credentem aptat: principia inquimus immanentiae et symbolismi. Sic autem rem expeditissime perficit. Traditur a philosopho principium fidei esse immanens: a credente additur hoc principium Deum esse: concludit ipse Deus ergo est immanens in homine. Hinc immanentia theologica. Iterum: philosopho certum est repraesentationes obiecti fidei esse tantum symbolicas: credenti pariter certum est fidei obiectum esse Deum in se; theologus igitur colligit: repraesentationes divinae realitatis esse symbolicas. Hinc symbolismus the ologicus. — Errores profecto maximi: quorum uterque quam sit perniciosus, consequentiis inspectis patebit. — Nam, ut de symbolismo statim dicamus, cum symbola talia sint respectu obiecti, respectu autem credentis sint instrumenta, cavendum primum, inquiunt, credenti, ne ipsi formulae, ut formula est, plus nimio inhaereat, sed illa utendum unice ut absolutae adhaerescat veritati, quam formula retegit simul ac tegit nititurque exprimere, quin unquam assequatur. Addunt praeterea, formulas eiusmodi esse a credente adhibendas, quatenus ipsum iuverint; ad commodum enim datae sunt, non ad impedimentum: incolumi utique honore, qui ex sociali respectu debetur formulis, quas publicum magisterium aptas ad communem conscientiam exprimendam iudicant, quamdiu scilicet idem magisterium secus quidpiam non edixerit. — De immanentia autem quid reapse modernistae sentiant, difficile est indicare; non enim eadem omnium opinio. Sunt qui in eo collocant, quod Deus agens intime adsit in homine, magis quam ipse sibi homo; quod plane, si recte intelligitur, reprehensionem non habet. Alii in eo ponunt, quod actio Dei una sit cum actione naturae ut causae primae cum causae secundae; quod ordinem supernaturalem reapse delet. Alii demum sic explicant, ut suspicionem efficiant pantheisticae significationis; id autem cum ceteris eorum doctrinis cohaeret aptius.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 557.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.