Denz.-U. 2090

Eos ad modernistarum scita de- \ finire probe quis possit syllogen experientiarum non cuique passim advenientium, sed extraordinariarum atque insignium, quae in quapiam religione sunt habitae. — Sic prorsus modernistae docent de libris nostris tum Veteris tum Novi Testamenti. Ad suas tamen opiniones callidissime norant: quamvis experientia sit praesentis temporis, posse tamen illam de praeteritis aeque ac de futuris materiam sumere, prout videlicet qui credit vel exacta rursus per recordationem in modum praesentium vivit, vel futura per praeoccupationem. Id autem explicat, quomodo historici quoque et apocalyptici in libris sacris censeri queant. — Sic igitur in hisce Libris Deus quidem loquitur per credentem; sed, uti fert theologia modernistarum, per iuiniajieritiani solummodo et permanentiam vitalem. — Quaeremus, quid tum de inspiratione. Haec, respondent, ab impulsione nisi forte vehementi, nequaquam secernitur, qua credens ad fidem suam verbo scriptoveaperiendam ad igitur. Simile quid habemus in poetica inspiratione; quare quidam aiebat: «Est Deus in nobis, agitante calescimus illo,» Hoc modo Deus initium dici debet inspirationis sacrorum Librorum. — De qua praeterea inspiratione modernistae addunt, nihil omnino esse in sacris Libris, quod illa careat. Quod cum affirmant, magis eos crederes orthodoxos quam recentiores alios, qui inspirationem aliquantum coangustant, ut, exempli causa, cum tacitas sic dictas citationes invehunt. Sed haec illi verbo tenus ac simulate. Nam si Biblia ex agnosticismi praeceptis iudicamus, humanum scilicet opus ab hominibus pro hominibus exaratum, licet ius theologo detur ea per immanentiam divina praedicandi, qui demum inspiratio coarctari possit? Generalem utique modernistae sacrorum Librorum inspirationem asseverant: catholico tamen sensu nullam admittunt. Largiorem dicendi segetem offerunt, quae modernistarum schola

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 560.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.