Denz.-U. 2091
de Ecclesia imaginantes Ponunt initio eam ex duplici necessitate oriri, una in credente quovis, in eo praesertim, qui primigeniam ac singularem aliquam sit nactus experientiam, ut fidem suam cum aliis communicet; altera, postquam fides communis inter plures evaserit, in collectivitate ad coalescendum in societatem et ad commune bonum tuendum, augendum, propagandum. Quid igitur Ecclesia? Partus est conscientiae collectivae seu consociationis conscientiarum singularium, quae vi permanentiae vitalis a primo aliquo credente pendeant, videlicet, pro catholicis a Christo. — Porro societas quaepiam moderatrice auctoritate indiget, cuius sit officium consociatos omnes in communem finem dirigere, et compagis elementa tueri prudenter, quae in religioso coetu doctrina et cultu absolvuntur. Hinc in Ecclesia catholica auctoritas tergemina: disciplinaris, dogmatica, cidtualis. — Iam auctoritatis huius natura ex origine colHgenda est, ex natura vero iura atque officia repetenda. Praeteritis aetatibus vulgaris fuit error, quod auctoritas in Ecclesiam extrinsecus accesserit, nimirum immediate a Deo; quare autocratica merito habebatur. Sed haec nunc temporis obsolevere. Quo modo Ecclesia e conscientiarum collectivitate emanasse dicitur, eo pariter auctoritas ab ipsa Ecclesia vitaliter emanat. Auctoritas igitur, sicut Ecclesia, ex conscientia religiosa oritur atque ideo eidem subest; quam subiectionem si spreverit, in tyrannidem vertitur. Ea porro tempestate nunc vivimus, cum libertatis sensus in fastigium summum excrevit. In civili statu conscientia publica populare regimen invexit. Sed conscientia in homine aeque atque vita una est. Nisi ergo in hominum conscientiis intestinum velit excitare bellum ac fovere, auctoritati Ecclesiae officium inest democraticis utendi formis, eo vel magis, quod, ni faxit, exitium imminet. Nam amens profecto fuerit, qui in sensu libertatis, qualis nunc viget, regressum posse fieri aliquando autumet. Constrictus vi atque inclusus, fortior se profundet, Ecclesia pariter ac religione deleta. — Haec omnia modernistae ratiocinantur, qui propterea toti sunt in indagandis viis ad auctoritatem Ecclesiae cum credentium libertate componendam.