Denz.-U. 2093
1502 sq]. Sed modernistarum scholae satis non est debere statum ab Ecclesia seiungi. Sicut fidem, quoad elementa, ut inquiunt, phaenomenica scientiae subdi oportet, sic in temporalibusnegotiisEcclesiara subesse statui. Hoc quidem illi aperte nondum forte asserunt; ratiocinationis tamen vi coguntur admittere. Posito etenim quod in temporalibus rebus status possit unus, si accidat credentem intimis religionis actibus haud contentum in externos exilire, ut puta administrationem susceptionemve sacramentorum, necesse erit haec sub status dominium cadere. Ecquid tum de ecclesiastica auctoritate? Cum haec nisi per externos actus non explicetur: statui, tota quanta est, erit obnoxia. Hac nempe consecutione coacti, multi e protestantibus liberalibus cultum omnem sacrum externum, quin etiam externam quamlibet religiosam consociationem e medio tollunt, religionemque, ut aiunt, individualem invehere adnituntur. — Quod si modernistae nondum ad haec palam progrediuntur, petunt interea ut Ecclesia, quo ipsi impellunt, sua se sponte inclinet seseque ad civiles formas aptet. Atque haec de auctoritate disciplinari. — Nam de doctrinali et dogmatica potestate longe peiora sunt ac perniciosiora, quae sentiunt. De magisterio Ecclesiae sic scilicet commentantur. Consociatio religiosa in unum vere coalescere nequaquam potest, nisi una sit consociatorum conscientia unaque, qua utantur, formula. Utraque autem haec unitas mentem quandam quasi communem expostulat, cuius sit reperire ac determinare formulam, quae communi conscientiae rectius respondeat; cui quidem menti satis auctoritatis inesse oportet ad formulam quam statuent communitati imponendam. In hac porro coniunctione ac veluti fusione tum mentis formulam eUgentis tum potestatis eandem perscribentis, magisterii ecclesiastici notionem modernistae collocant. Cum igitur magisterium ex conscientiis singularibus tandem aliquando nascatur, et publicum officium in earundem conscientiarum commodum mandatum habeat: consequitur necessario, illud ab eisdem conscientiis pendere ac proinde ad populares formas esse inflectendum. Quapropter singularium hominum conscientias prohibere, quominus impulsiones, quas sentiunt, palam aperteque profiteantur, et criticae viam praepedire, qua dogma ad necessarias evolutiones impellat, potestatis ad utilitatem permissae non usus est, sed abusus. — Similiter in usu ipso potestatis modus temperatioque sunt adhibenda. Librum quemlibet auctore inscio notare ac proscribere nulla explicatione admissa, nulla disceptatione, tyrannidi profecto est proximum. — Quare hic etiam medium est quoddam iter reperiendum, ut auctoritati simul ac libertati integra sint iura. Interea temporis catholico sic est agendum, ut auctoritatis quidem observantissimum se publice profiteatur, suo tamen obsequi ingenio non intermittat. — Generatim vero sic de Ecclesia praescribunt: quoniam ecclesiasticae potestatis finis ad spiritualia unice pertinet, externum apparatum omnem esse tollendum, quo illa ad intucntium oculos magnificentius ornatur. In quo illud sane negligitur, religionem, etsi ad animos pertineat, non tamen unice animis concludi; et honorem potestati impensum in Christum institutorcm rccidere.