Denz.-U. 2094
Porro ut totam hanc de fide deque vario eius germine materiam absolvamus, restat, Venerabiles Fratres, ut de utrorumque explicatione postremo loco modernistarum praecepta audiamus. — Principium hic generale est: in religione, quae vivat, nihil variabile non esse atque idcirco variandum, Hinc gressum faciunt ad illud, quod in eorum doctrinis fere caput est, videlicet ad ev ohitionein. Dogma igitur, Ecclesia, sacrorum cultus, libri, quos ut sanctos veremur, quin etiam fides ipsa, nisi intermortua haec omnia velimus, evolutionis teneri legibus debent. Neque hoc mirum videri queat, si ea prae oculis habeantur, quae sunt de horum singulis a modernistis tradita. Posita igitur evolutionis lege, evolutionis rationem a modernistis ipsis descriptam habemus. Et primo quoad fidem. Primigenia, inquiunt, fidei forma rudis et universis hominibus communis fuit, ut quae ex ipsa hominum natura atque vita oriebatur. Evolutio vitalis progressum dedit; nimirum non novitate formarum extrinsecus accedentium, sed ex pervasione in dies auctiore sensus religiosi in conscientiam. Dupliciter autem progressio ipsa est facta: negatlve primum, elementum quodvis extraneum, ut puta ex familia vel genre adveniens, eliminando; dehinc positive, intellectiva ac morali hominis expolitione, unde notio divini amplior ac lucidior sensusque religiosus exquisitior evasit. Progredientis vero fidei eaedem sunt causae asserendae, quam quae superius sunt allatae ad eius originem explicandam. Quibus tamen extraord inarios quosdam homines addi oportet (quos nos prophetas appellamus, quorumque omnium praestantissimus est Christus), tum quia illi in vita ac sermonibus arcani quidpiam prae se tulerunt, quod fides divinitati tribuebat, tum quia novas nec ante habitas experientias sunt nacti religiosae cuiusque temporis indigentiae respondentes. — Dogmatis autem progressus inde potissimum enascitur, quod fidei impedimenta sint superanda, vincendi hostes, contradictiones refellendae. Adde his nisum quendam perpetuum ad melius penetranda, quae in arcanis fidei continentur. Sic, ut exempla cetera praetereamus, de Christo factum est: in quo divinum illud qualecunque, quod fides admittebat, ita pedetentim et gradatim amplificatum est, ut demum pro Deo haberetur. — Ad evolutionem cultus facit praecipue necessitas ad mores traditionesque populorum sese accommodandi; item quorundam virtute actuum fruendi, quam sunt ex usu mutuari. — Tandem pro Ecclesia evolutionis causa inde oritur, quod componi egeat cum adiunctis historicis cumque civilis regiminis publice invectis formis. — Sic illi de singulis. Hic autem, antequam procedamus, doctrina haec de necessitatibus seu indigentiis (vulgo dei bisogni significantius appellant) probe ut notetur velimus; etenim, praeterquam omnium, quae vidimus, est veluti basis ac fundamentum famosae illius methodi, quam historicam dicunt.