Denz.-U. 2105

Iam systema universum uno quasi obtutu respicientes, nemo mirabitur, si sic illud definimus, ut omnium haereseon collectum esse affirmemus. Certe si quis hoc sibi proposuissct, omnium, quotquot fuerunt circa fidem errores, succum veluti ac sanguinem in unum conferre, rem nunquam plenius perfecisset, quam modernistae perfecerunt. Immo vero tanto hi ulterius progressi sunt, ut, non modo catholicam religionem, sed Dcnrinper, Enchiridioa. 37 omnem penitus, quod iam innuimus, religionem deleverint. Hinc enim rationalistarum plausus: hinc qui liberius apertiusque inter rationalistas loquuntur, nullos se efficaciores quam modernistas auxiliatores invenisse gratulantur.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 577. Transcribed from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.