Denz.-U. 2195
Iamvero, ut huius vim et naturam principatus paucis declaremus, dicere vix attinet, triplici eum potestate contineri, qua si caruerit, principatus vix intelligitur. ... Est catholica fide credendum, Christum Jesum hominibus datum esse utique Redemptorem, cui fidant, at una simul legislatorem, cui obediant . Ipsum autem evangelia non tam leges condidisse narrant, quam leges condentem inducunt. ... Iudiciariam vero potestatem sibi a Patre attributam ipse Iesus Iudaeis, de sabbati requiete per mirabilem debilis hominis sanationem violata criminantibus, denuntiat: 'Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio' (Jo 5, 22). In quo id etiam comprehenditur - quoniam res a iudicio disiungi nequit -, ut praemia et poenas hominibus adhuc viventibus iure suo deferat. At praeterea potestas illa, quam exsecutionis vocant, Christo adiudicanda est, utpote cuius imperio parere omnes necesse sit, et ea quidem denuntiata contumacibus irrogatione suppliciorum, quae nemo possit effugere.