Denz.-U. 2221
Quicquid autem ad scholam catholicam in filiorum suorum usum provehendam ac tuendam a Christifidelibus agitur, opus religionis sine ulla dubitatione est, proptereaque potissimum «Actionis Catholicae» munus; ita ut paterno animo Nostro pergratae sint, sintque praecipuis laudibus dignae sodalitates illae omnes, quae multifariam in opus tam necessarium peculiari modo ac studiosissime incumbunt. Quapropter alte denuntietur et bene ab ommibus animadvertatur atque agnoscatur, Christifideles, catholicam scholam filiis quaerendo suis, nusquam gentium opus admittere politicae factionis, sed fungi religionis officio, quod sua ipsorum conscientia necessario postulat; iisdemque eam esse mentem, non ut filios suos a reipublicae disciplina atque spiritu distrahant, immo ut ad id ipsum, perfectissimo modo atque nationis utilitati, accommodatissimo, conforment, cum catholicus veri nominis, a catholica quidem doctrina instructus, hoc ipso optimus civis, cultor patriae, publicae auctoritati sincera fide obtemperans, sub quavis legitima regiminis forma, reperiatur. 1 Cod. Tur. Can. c. 1874.? Ép. enc. «Milifantis Ecclesiae», 1. Aug. 1891. Denzinger, Enchiridion.