Denz.-U. 2222

Salutaris autem scholarum efficientia non tam rectis legibus quam magistris rectis tribuenda est, qui, egregie parati atque suam quisque callentes disciplinam discipulis tradendam, mentis quidem animique laudibus ornati, quas munus sane gravissimum postulat, casta et divina caritate erga iuvenes Sibi commissos flagrent, perinde ac Iesum Christum eiusque Ecclesiam diligunt, — quorum illi sunt filii carissimi — atque hoc ipso sincere bonum verum familiarum ac patriae cordi habent. Praeclaris igitur afficimur solaciis gratoque divinam Bonitatem prosequimur animo, cum videamus ad sodales religiosos et religiosas virgines, quotquot docendis pueris adolescentibusque se devovent, tot tamque probos accedere utriusque sexus praeceptores, eosdemque — ad animum sanctius excolendum in congregationes quoque et sodalitates proprias coeuntes, quae tamquam nobilissimum validumque «Actionis Catholicae» praesidium laudandae ac promovendae sunt —, utilitatis immemores suae, enixe constanterque illi operam dare quam «artem artium et scientiam scientiarum»! sanctus Gregorius Nazianzenus vocat, scilicet iuvenes regundi ac conformandi. Cum tamen in eos quoque illud divini Magistri quadret: «Messis. quidem. multa, operarii autem. pauci». (Mt9, 87], tales christianae educationis artifices — quorum institutio pastoribus animarum summisque religiosorum ordinum moderatoribus magnopere curae esse debet — Dominum messis, multos ut alios mittat, supplicibus precibus exoramus.

Denzinger–Umberg–Rahner ed., 1957.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.