Denz.-U. 2224
Eo proprie ac proxime intendit christiana educatio, ut, divina cum gratia conspirando, germanum atque perfectum christianum efficiat hominem: ut Christum scilicet ipsum exprimat atque effingat in illis, qui sint baptismate renati, ad illud Apostoli vividum: «Zz/o mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vols» [Gal 4, 19). Vitam enim supernaturalem germanus christianus vivere debet in Christo: «Cristus, vita vestra» [Col 8,4, eandemque in omnibus rebus gerendis manifestare, «ut et vita Tesu manifestetur 2n carne nostra mortali» [2 Cor 4, 11). Quae cum ita sint, summam ipsam humanorum actuum, quod attinet ad efficientiam sensuum et spiritus, ad intellectum et ad mores, ad singulos et ad societatem domesticam atque civilem, christiana educatio totam complectitur, non autem ut vel minime extenuet, verum ut secundum Iesu Christi exempla et doctrinam extollat, regat, perficiat. Itaque verus christianus, christiana educatione conformatus, alius non est ac supernaturalis homo, qui sentit, iudicat, constanter sibique congruenter operatur, ad rectam rationem, exemplis doctrinaque Iesu Christi supernaturaliter collustratam: scilicet, homo germana animi firmitate insignis. Neque enim quisquis sibi consentit et sui propriiqque tenax propositi agit, is solido ingenio est, sed unus ille, qui aeternas iustitiae rationes sequitur, ut agnovit ethnicus ipse poÎta, «iustum» una simul «et tenacem propositi virum»! extollens; quae, ceterum, iustitiae rationes integre servari nequeunt, nisi Deo tribuatur— ut sit a vero christiano — quidquid Deo debetur.... Sincerus christianus tantum abest, ut res in hac vita gerendas abdicet et naturales vires comprimat, ut, contra, has alat ac perficiat cum vita supernaturali ita copulando, ut ipsam naturalem vivendi rationem exornet efficacioribusque foveat adiumentis, non modo ad spiritualia atque aeterna, sed etiam ad ipsius naturalis vitae necessitates congruentibus....