Denz.-U. 2225
Primum quidem id maneat immotum et inviolabile fundamentum: Matrimonium non humanitus institutum neque instauratum esse, sed divinitus; non ab hominibus, sed ab ipso auctore naturae Deo atque eiusdem naturae restitutore Christo Domino legibus esse communitum, confirmatum, elevatum; quae proinde leges nullis hominum placitis, nulli ne ipsorum quidem coniugum contrario convento obnoxiae esse possint. Haec sacrarum Litterarum est doctrina [Gn 1,275q.2, Ἐπ pu Eph6,23sqq] haec constans atque universa Ecclesiae traditio, ps solemnis mt TRIDENTINAE Synodi definitio, quae perpetuum indissolubilemque matrimonii nexum eiusdemque unitatem ac firmitatem a Deo auctore manare ipsis sacrae Scripturae verbis praedicat atque confirmat [sess. 24; v. n. 969 sqq]. n At, quamquam matrimonium suapte natura divinitus est institutum, tamen humana quoque voluntas suas in eo partes habet easque nobilissimas; nam singulare quodque matrimonium, prout est coniugalis coniunctio inter hunc virum et hanc mulierem, non oritur. nisi ex libero utriusque sponsi consensu: qui quidem liber voluntatis actus, quo utraque pars tradit et acceptat. ius coniugii proprium?, ad verum matrimonium constituendum tam necessarius est, ut nulla humana potestat suppleri valeat?. Haec tamen libertas eo tantum spectat, ut constet, utrum contrahentes re vera matrimonii inire et cum hac persona inire velint an non; libertal vero hominis matrimonii natura penitus subducitur, ita, ut, si quis semel matrimonium contraxerit, divinis en legibus et essentialibus proprietatibus subiciatur. Nam Angelicus Doctor de fide et prole disserens, *haec, inquit, in matrimonio ex ipsa pactione coniugali causan ita quod, si aliquid contrarium his exprimeretur in eo! sensu, qui matrimonium facit, non esset verum matrimonium» *.! AAS 22 (1930) 589 sqq.? Cf Cod.lur.Can, can.1081$2. δ Cf. Cod. Iur. Can., can. 1081 $ 4 S. Thom. Aquín., Summa theol, Suppl. q. 49, a. 8. Coniugio igitur animi iunguntur et coalescunt, hique prius et arctius quam corpora, nec fluxo sensuum vel animorum affectu, sed deliberato et firmo voluntatum decreto: et ex hac animorum coagmentatione, Deo sic statuente, sacrum et inviolabile vinculum exoritur. Quae contractus huius natura propria omnino et singularis, eum toto caelo diversum facit cum a coniunctionibus pecudum solo naturae caeco instinctu factis, in quibus nulla ratio est nec voluntas deliberata, tum ab iis quoque hominum vagis coniugiis, quae ab omni vero honestoque voluntatum vinculo remota sunt et quovis domestici convictus iure destituta.