Denz.-U. 224
Can. 12. Si quis defendit impium Theodorum Mopsuestenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, et alium Christum a- passionibus animae et desideriis carnis molestias patientem, et a deterioribus paulatim recedentem, et sic ex profectu operum melioratum, et a conversatione immaculatum factum, et tanquam purum hominem baptizatum esse in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et per baptisma Sancti Spiritus gratiam accepisse, et filiationem meruisse, et ad similitudinem imperialis imaginis in persona Dei Verbi adorari, et post resurrectionem immutabilem cogitationibus et impeccabilem omnino factum fuisse. Et iterum dixit idem impius Theodorus, talem factam esse unitionem Dei Verbi ad Christum, qualem dixit Apostolus de viro et muliere: <<Erunt duo m carne una> [Gn2, 24]. Et super alias innumerabiles blasphemias ausus est dicere, quod post resurrectionem cum insufflasset Dominus discipulis, et dixisset: «Accipite Spiritum Sanctum» [Io20, 22], non dedit eis Spiritum Sanctum, sed figuratim tantummodo insufflavit. Iste enim et confessionem, quam fecit Thomas cum palpasset manus et latus Domini post resurrectionem, dicens: «Dominus meus et Deus neusf, inquit non esse dictam a Thoma de Christo. (Nec enim dicit Theodorus Deum esse Christum,) sed ad miraculum resurrectionis stupefactum Thomam glorificasse Deum, qui Christum