Denz.-U. 2258
Tituli dominii acquirendi. Acquiri autem dominium primitus et occupatione rei nullius et industria seu specificatione quam vocant, cum omnium temporum traditio, tum LEONIS Decessoris Nostri doctrina luculenter testantur. Neque enim ulla sit cuiquam iniuria quidquid in contrarium nonnulli effutiunt, cum res in medio posita, seu quae nullius sit, occupatur; industria vero, quae ab homine proprio nomine exerceatur, cuiusque ope nova species aut augmentum rei accesserit, ea una est, quae hos fructus laboranti addicit.. n.10 Rupe. Ὁ. 86 [ASS 28: * CES. Thom