Denz.-U. 2259

Longe alia est ratio operae, quae aliis locata in re aliena exercetur. Cui quidem id maxime congruit, quod «verissimum» esse LEO XIII inquit, «non aliunde nisi ex opificum labore gigni divitias civitatum» 3. Neutra sine altera quidquam efficere valet. Hinc sit, ut nisi quis in re sua laborem exerceat, cum opera alterius tum res alterius consociari debeant: neutra enim sine altera quidquam efficit. Quod sane respexit LEO XIII scribens: «Non res Sine opera, nec sine re potest opera consistere»?. Quocirca falsum prorsus est, sive uni rei sive uni operae quidquid. ex earundem collata efficientia obtentum est, adscribere; iniustumque omnino, alterutrum, alterius efficacitate negata, quidquid effectum est sibi arrogare.... Principium directivum iustae attributionis. Dubio procul, ne falsis (hisce) placitis aditum ad iustitiam et ad pacem sibi intercluderent, utrique praemoneri debuerunt Decessoris Nostri sapientissimis verbis: «Utcumque inter privatos distributa, inservire omnium utilitati terra non cessat». Quamobrem divitiae, quae per incrementa oeconomico-socialia iugiter amplificantur, singulis personis et hominum classibus ita attribuantur oportet, ut salva sit illa, quam LEO XIII laudat, communis omnium utilitas seu, aliis verbis, ut immune servetur societatis universae commune bonum. Hac iustitiae socialis lege, altera classis alteram ab emolumentorum participatione excludere vetatur. Non minus igitur illam violat locupletium classis, cum veluti curarum expers in suis fortunis aequum rerum ordinem illum putat, quo sibi totum, operario nihil obveniat, quam proletaria classis, cum propter laesam iustitiam. vehementer incensa et in unum suum ius, cuius est conscia, male vindicandum nimis prona, omnia utpote suis manibus effecta sibi flagitat, ideoque dominium ac reditus seu proventus, qui labore non sint quaesiti, cuiuscumque generis ii sunt, aut cuiuscumque muneris in humano convictu vicem praestant, non aliam ob causam, nisi quia talia sunt, impugnat etabolere contendit. Nec praetereundum est hac in re inepte aeque ac immerito a quibusdam Apostolum appellari dicentem: «Si quis non vult operari, nec manducet» [2 'Thess 3, 10]; senten-? AAS 28 (1981) 194 sqq.

Denzinger–Umberg–Rahner ed., 1957.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.