Denz.-U. 226

Can. 13. Si quis defendit impia Theodoriti conscripta, quae contra rectam fidem et contra primam EPHESINAM sanctam Synodum, et Sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula exposuit, et omnia quae conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem praedictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietatem, et propter hoc impios vocans doctores Ecclesiae, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea, et eos qui similia eis sapuerunt, vel sapiunt, insuper autem et omnes qui scripserunt contra rectam fidem, et Sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula, usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis A. S.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 99.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.