Denz.-U. 2266
cum commemoramus, res publica praecipue menti obversatur, non quasi ab eius opera universa salus sit exspectanda, sed quia ob «individualismi» quem diximus vitium eo res sunt redactae, ut prostrata ac paene exstincta locuplete illa et quondam per diversi generis consociationes composite evoluta vita? Cf. S. Thomas, De regimine principum I, 15. — Litt. Encycl. «Arum novarum», n. 21 [ASS 28 (80/91) 6007 Al, XI 121).? AAS 23 (1981) 202 sqq. sociali, fere soli remanserint singulares homines et res publica, haud parvo ipsius rei publicae detrimento, quae, amissa forma regiminis socialis susceptisque oneribus omnibus, quae deletae illae consociationes antea perferebant, negotiis et officiis propemodum infinitis obruta est atque oppressa.... Minoris igitur momenti negotia et curas, quibus alioquin maxime distineretur, inferioribus coetibus expedienda permittat suprema rei publicae auctoritas oportet; quo fiet, ut. liberius, fortius et efficacius ea omnia exsequatur, quae ad ipsam solam spectant, utpote quae sola ipsa praestare possit: dirigendo, vigilando, urgendo, coercendo, prout casus fert et necessitas postulat. Quare sibi animo persuasum habeant, qui rerum potiuntur: quo perfectius, servato hoc «subsidiarii» officii principio, hierarchicus inter diversas consociationes ordo viguerit, eo praestantiorem fore socialem et auctoritatem et efficientiam, eoque feliciorem laetioremque rei publicae statum. «Ordinum» mutua conspiratio. Id autem in primis spectare, in id intendere et res publica et optimus