Denz.-U. 2267

quisque civis debent, ut «classium» oppositarum disceptatione superata, concors «ordinum» conspiratio excitetur et provehatur. In reficiendos igitur «ordines» ars politica socialis incumbat necesse est...., «ordines» nimirum, quibus inserantur homines non pro munere, quod quis in mercatu laboris habeat, sed pro diversis partibus socialibus, quas singuli exerceant. Natura enim duce sit, ut, sicut qui loci vicinitate coniuncti sunt municipia constituunt, ita qui in eandem artem vel professionem incumbunt, — sive oeconomica est sive alterius generis, — collegia seu corpora quaedam efficiant, adeo ut haec consortia iure proprio utentia “ἃ multis, sin minus essentialia societati civili, at saltem naturalia dici consueverint... Vix est necesse commemorare, quod LEO XIII de politici regiminis forma docuit, idem, servata proportione, professionum quoque collegiis seu corporibus aeque applicari: nimirum integrum esse hominibus quam maluerint formam eligere, dummodo et iustitiae et boni communis necessitatibus sit consultum!,

Denzinger–Umberg–Rahner ed., 1957.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.