Denz.-U. 271
Can. 18. Si quis secundum sanctos Patres consonanter nobis pariterque fide non respuit et anathematizat anima et ore omnes, quos respuit et anathematizat, nefandissimos haereticos cum omnibus impiis eorum conscriptis usque ad unum apicem sancta Dei Ecclesia catholica et apostolica, hoc est, sanctae et universales quinque Synodi et consonanter omnes probabiles Ecclesiae Patres, id est, Sabellium, Arium, Eunomium, Macedonium, ApoHinarem, Polemonem, Eutychen, Dioscurum, Timotheum Aelurum, Severum, Theodosium, CoUuthum, Themistium, Paulum Samosatenum, Diodorum, Theodorum, Nestorium, Theodulum Persam, Origenem, Didymum, Evagrium, et compendiose omnes reliquos haereticos, qui a catholica Ecclesia reprobari atque abiecti sunt, quorum dogmata diaboHcae operationis sunt genimina, et eos, qui similia cum his usque ad finem obstinate sapuerunt, aut sapiunt, vel sapere sperantur, cum quibus merito, utpote similes eis parique errore praeditos: ex quibus dogmatizare noscuntur proprioque errori vitam suam determinantes, hoc est, Theodorum quondam episcopum Pharanitanum, Cyrum Alexandrinum, Sergium Constantinopolitanum, vel eius successores Pyrrhum et Paulum in sua perfidia permanentes, et omnia impia illorum conscripta, et eos, qui similia cum illis usque in finem obstinate sapuerunt, aut sapiunt, vel sapere sperantur, hoc est, unam voluntatem et unam operationem deitatis et humanitatis Christi, et super haec impiissimam Ecthesim, quae persuasione eiusdem Sergii facta est ab HeracUo quondam imperatore adversus orthodoxam fidem, unam Christi Dei voluntatem, et unam ex concinnatione definientem operationem venerari; sed et omnia, quae pro ea impie ab eis scripta vel acta sunt, et illos, qui eam suscipiunt, vel aliquid de his, quae pro ea scripta vel acta sunt, et cum illis denuo scelerosum Typum, qui ex suasione praedicti Pauli nuper factus est a serenissimo principe Constantino imperatore contra catholicam Ecclesiam, utpote duas naturales voluntates et operationes, divinam et humanam, quae a sanctis Patribus in ipso Christo Deo vero et Salvatore nostro pie praedicantur, cum una voluntate et operatione, quae ab haereticis impie in eo veneratur, pariter denegare et taciturnitate constringi promulgantem, et propterea cum sanctis Patribus et scelerosos haereticos ab omni reprehensione et condemnatione iniuste liberari definientem, in amputationem catholicae Ecclesiae definitionum seu regulae.