Denz.-U. 272

Si quis igitur, iuxta quod dictum est, consonanter nobis omnia haec impiissima haereseos illorum dogmata, et ea, quae pro illis aut in definitione eorum a quolibet impie conscripta sunt, et denominatos haereticos, Theodorum dicimus, Cyrum et Sergium, Pyrrhum et Paulum non respuit et anathematizat, utpote catholicae Ecclesiae rebeUes exsistentes: aut si quis aliquem de his, qui ab illis vel similibus eorum in scripto vel sine scripto quocunque modo vel loco aut tempore temere depositi sunt aut condemnati, utpote similia eis minime credentem, sed sanctorum Patrum nobiscum confitentem doctrinam, uti condemnatum habet aut omnino depositum, sed non arbitratur huiusmodi quicunque fuerit, hoc est, sive episcopus, aut presbyter, vel diaconus, sive alterius cuiuscunque ecclesiastici ordinis, aut monachus, vel laicus, pium et orthodoxum et catholicae Ecclesiae propugnatorem, atque in ipso firmius consoHdatum, in quo vocatus est a Domino ordine, illos autem impios atque detestabiHa eorum pro hoc iudicia, vel sententias vacuas et invahdas atque infirmas, magis autem profanas et exsecrabiles vel reprobabiles arbitratur, huiusmodi condemnatus sit.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 116.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.