Denz.-U. 289

"litt TrapoOaa dxia Kai Quae praesens sancta et oiKOuiueviKfi cruvoboi; tticttuj universalis Synodus fideliter suscipiens et expansis manibus amplectens tam suggestionem, quae a sanctissimo ac beatissimo AGATHONE Papa antiquae Romae facta est act Constantinum, piissimum atque fidelissimum nostrum imperatorem, quae nominatim abjecit eos, qui docuerunt vel praedicaverunt, sicut superius dictum est, unam voluntatem et unam operationem in incarnationis dispensatione Domini nostri Iesu Christi veri Dei nostri, adaeque amplexa est et alteram synodalem suggestionem, quae missa est a sacro Concilio, quod est sub eodem sanctissimo Papa centum viginti quinque Deo amabilium episcoporum, ad eius a Deo instructam tranquillitatem, utpote consonantes sancto CHALCE- DONENSI Concilioettomo sacerrimi ac beatissimi Papae eiusdem antiquae Romae LEONIS, qui directus est ad Sanctum Flavianum [v.n.i43sq], quem et titulum rectae fidei huiusmodi Synodus appellavit.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 126.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.